Quercus jurgensenii Liebm.

foliis coriaceis brevipetiolatis ovato -lanceolatis obtusiusculis basi cuneatis margine parum reflexo repandis, supra nitidis glabris, subtus pallidioribus ad costam et axillas nervorum parce barbatis mox glabrescentibus, petiolis compressis glabris; fructibus geminis solitariisve pedunculatis, pedunculo glabrescente, cupula craterimorpha, glande ovoideo-conica.